
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 23 von 26 ![]() |
|
tum apud Dilectionem ipsius, tum apud Serenissimam
eius coniugem Mariam Christiernam, patruelem nos-
tram charissimam, Provinciæque ordinis, et alios præs-
tanda., et executioni demandata, Provincia etiam nos-
tro nomine appræhendenda, et in nostram potestatem
acceptanda, Juramentum ab ordinibus, et stati-
bus exigendum, et Gubernatio instituenda, ac supradic-
tæ Serenissimæ Archiducissæ, patrueli nostræ, donec
nos aliud statuerimus, concredenda et com[m]itenda sit.
Necesse autem nobis ducamus, ut id nostra ex parte
per Legatos fieri curemus. Idcirco singularem
opinionem habentes de fide, integritate, prudentia,
rerumque gerendarum usu, industria ac dexteritate,
Reverendi, Spectabilis, ac Magnifici, Honorabilis
ac docti Stephani Szuhaÿ Electi Episcopi Vaciensis,
Præfecti Cameræ nostræ Hungaricæ, Comitis Francisci
de Nadasd, Comitatuum Castriferrei et Soproniensis
Comitis, Agazonum nostrorum Regalium in Hungaria
Magistri, Bartholomei P<e>zzÿ23 ab Wriskirchen J.V.D.ris
consiliariorum nostrorum fidelium nobis dilectorum
eosdem sponte et ex certa nostra scientia, animoque
bene deliberato de omnibus melioribus, modo et via
ac iure, causa et forma, quibus melius validius, et ef-
ficacius de iure vel consuetudine potuimus aut debuimus
23 Einschub.
Seite 23 von 26 ![]() |